Cicero, pro Caelio (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Cael.].
<<Cic. Cael. 1 Cic. Cael. 1 (English) >>Cic. Cael. 4

Click a word to see morphological information.
1

si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque [Note] nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod [Note] diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur [Note] ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus [Note] vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem [Note] inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius [Note] pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem [Note] comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.

2etenim si attendere diligenter atque [Note] existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. ceteris non modo nihil [Note] ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.

ch. 2



Cicero, pro Caelio (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Cael.].
<<Cic. Cael. 1 Cic. Cael. 1 (English) >>Cic. Cael. 4

Powered by PhiloLogic