Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.10 Plin. Nat. 19.11 (English) >>Plin. Nat. 19.12

19.11

et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur, aut rimas sentiente. neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere neque aliud quam terrae callum. siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus

-- --

candido, laudatissima africae. crescant anne vitium id terrae - neque enim aliud intellegi potest - ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat necne, non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio communis est cum ligno. lartio licinio praetorio viro iura reddenti in hispania carthagine paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae naturam in se globari. quod certum est, ex his erunt, quae nascantur et seri non possint.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.10 Plin. Nat. 19.11 (English) >>Plin. Nat. 19.12

Powered by PhiloLogic