Cicero, in Verrem (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Ver.].
<<Cic. Ver. 2.5.159 Cic. Ver. 2.5.162 (English) >>Cic. Ver. 2.5.165

2.5.161agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat. ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. exspectabant omnes [Note] quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum [Note]; meruisse cum L. Raecio [Note], splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. tum iste, se comperisse [Note] eum speculandi causa in Siciliam a ducibus [Note] fugitivorum esse missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari.

2.5.162caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi haec, 'civis Romanus sum [Note].' hac se [Note] commemoratione civitatis! omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, ut [Note] virgarum vim deprecaretur, sed cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux,—crux, inquam,—infelici et aerumnoso, qui numquam istam [Note] pestem viderat [Note], comparabatur.

ch. 63

2.5.163nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! hucine tandem haec [Note] omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis caederetur? quid? cum ignes ardentesque [Note] laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat [Note], ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitu [Note] maximo commovebare? in crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. statui egomet mihi tum modum et orationi meae [Note] et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; et Glabrionem [Note] id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut repente consilium [Note] in medio testimonio dimitteret. etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus.



Cicero, in Verrem (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Ver.].
<<Cic. Ver. 2.5.159 Cic. Ver. 2.5.162 (English) >>Cic. Ver. 2.5.165

Powered by PhiloLogic