Cicero, pro Scauro (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Scaur.].
<<Cic. Scaur. 2.m Cic. Scaur. 2.2 (English) >>Cic. Scaur. 2.7

2.1q

sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur, sed quaesitum ab aliis est.

2.1r

<illa> [Note] audivimus [Note], hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.

2.2s

ac neque illius Crassi factum superioris [Note] isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'. Aquilius [Note] potuit imitari . . .

2.2

-tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. quid vero? alterum Crassum temporibus isdem num [Note] aut [Note] clarissimi viri Iulii aut summo imperio [Note] praeditus M. Antonius potuit imitari [Note]?

2.3quid? in omnibus monumentis Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis invenitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse

ignominiae dolore, ut ait poeta, victor insolens se

victum non potuit pati, praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte multavit?

2.4at Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam [Note] ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quo [Note] acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse mortem quam nos vitam putaremus, cum corpore [Note] animus tamquam carcere saeptus teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettulisset.



Cicero, pro Scauro (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Scaur.].
<<Cic. Scaur. 2.m Cic. Scaur. 2.2 (English) >>Cic. Scaur. 2.7

Powered by PhiloLogic