Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 4 Cic. S. Rosc. 7 (English) >>Cic. S. Rosc. 9

6quae res ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de [Note] viro fortissimo et clarissimo [Note] L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque [Note] tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat [Note] se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam [Note] effundere atque consumere. hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac [Note] pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.

7si [Note] vobis aequa et honesta postulatio [Note] videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem.

ch. 3primum a Chrysogono peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, [Note] innocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis.



Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 4 Cic. S. Rosc. 7 (English) >>Cic. S. Rosc. 9

Powered by PhiloLogic