Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 39 Cic. S. Rosc. 43 (English) >>Cic. S. Rosc. 46

41rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. at perspicuum est nullum fuisse. pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? at is quidem fuit omnium constantissimus. ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.

ch. 15

42'nescio' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' [Note] quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu [Note] venit in causa optima. ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.

43quid ais, Eruci? tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? quid? hoc patres familiae [Note] qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere?

44an amandarat [Note] hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? quid? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius [Note] rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a [Note] veritate. quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factum [Note] criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.



Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 39 Cic. S. Rosc. 43 (English) >>Cic. S. Rosc. 46

Powered by PhiloLogic