Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 145 Cic. S. Rosc. 147 (English) >>Cic. S. Rosc. 150

146facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis [Note] rebus quas L. Sulla gessit. quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter [Note] animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit [Note], per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?

147scis hunc nihil habere, nihil audere [Note], nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici [Note] filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum [Note], amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.

ch. 51

148an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? mihi crede, si pro patris huius [Note] hospitiis [Note] et gratia vellent omnes huic [Note] hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent.



Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 145 Cic. S. Rosc. 147 (English) >>Cic. S. Rosc. 150

Powered by PhiloLogic