Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 128 Cic. S. Rosc. 131 (English) >>Cic. S. Rosc. 133

130ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus [Note] neque apud adversarios occisus est bona venierint [Note], cum [Note] in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde [Note] cur tantulo venierint. quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente [Note] L. Sulla commisisse.

131placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? non placet, iudices, sed necesse est. etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii [Note] causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices [Note], L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam [Note] legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.



Cicero, pro S. Roscio Amerino (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. S. Rosc.].
<<Cic. S. Rosc. 128 Cic. S. Rosc. 131 (English) >>Cic. S. Rosc. 133

Powered by PhiloLogic