Cicero, pro Plancio (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Planc.].
<<Cic. Planc. 10 Cic. Planc. 12 (English) >>Cic. Planc. 14

11'male iudicavit populus.' at iudicavit. 'non debuit.' at potuit. 'non fero.' at multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. est enim haec [Note] condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui [Note] in hac tempestate populi iactemur [Note] et [Note] fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus [Note], non defetigari [Note] supplicando.

ch. 5

12

venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: 'ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri [Note], meum beneficium ad eum potius [Note] detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat.' respondebis, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse [Note], semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum [Note], stultissimum [Note] hominemfuit [Note] enim tamen nobilisnon C. Fimbriam, novum hominemfuit enim et animi satis magni et consilised Cn. Mallium [Note], non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. 'desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis;



Cicero, pro Plancio (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Planc.].
<<Cic. Planc. 10 Cic. Planc. 12 (English) >>Cic. Planc. 14

Powered by PhiloLogic