Cicero, pro Milone (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Mil.].
<<Cic. Mil. 68 Cic. Mil. 70 (English) >>Cic. Mil. 73

69vides [Note] quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis [Note], quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. erit, erit [Note] illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando [Note] dies, cum tu salvis [Note], ut spero, rebus tuis, sed fortasse <in> [Note] motu [Note] aliquo communium [Note] temporum, qui quam [Note] crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.

70quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi [Note] iudicia ipsa tolleret? satis iudicatum est a Pompeio, satis [Note], falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret [Note], ut omnes confitentur, liceret [Note].

71quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobisquid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum [Note] condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit [Note]?—, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.

ch. 27



Cicero, pro Milone (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Mil.].
<<Cic. Mil. 68 Cic. Mil. 70 (English) >>Cic. Mil. 73

Powered by PhiloLogic