Julius Caesar, Gallic War (XML Header) [genre: prose] [word count] [Caes. Gal.].
<<Caes. Gal. 6.27 Caes. Gal. 6.28 (English) >>Caes. Gal. 6.29

ch. 28

6.28.1Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri.

6.28.2Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.

6.28.3Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem.

6.28.4Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt.

6.28.5Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.

6.28.6Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.



Julius Caesar, Gallic War (XML Header) [genre: prose] [word count] [Caes. Gal.].
<<Caes. Gal. 6.27 Caes. Gal. 6.28 (English) >>Caes. Gal. 6.29

Powered by PhiloLogic