Julius Caesar, Civil War (XML Header) [genre: prose] [word count] [Caes. Civ.].
<<Caes. Civ. 3.77 Caes. Civ. 3.78 (English) >>Caes. Civ. 3.79

3.78.1

Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum, socios confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam.

3.78.2 sed his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat properanti necesse. timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio incitatus ferebatur.

3.78.3 totius autem rei consilium his rationibus explicabat, ut si Pompeius eodem contenderet, abductum illum a mari atque ab iis copiis quas Dyrrachii comparaverat, frumento ac commeatu abstractum pari condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam transiret, coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque obpugnare et se omni maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario

3.78.4 illum suis auxilium ferre cogeret. itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar scripsit et quid fieri vellet ostendit praesidioque Apolloniae cohortibus iiii, Lissi una, iii Orici relictis quique erant ex vulneribus aegri depositis per Epirum atque Athamaniam iter

3.78.5 facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi existimabat, si Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret, si ab ora maritima Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia expectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium adgrederetur.



Julius Caesar, Civil War (XML Header) [genre: prose] [word count] [Caes. Civ.].
<<Caes. Civ. 3.77 Caes. Civ. 3.78 (English) >>Caes. Civ. 3.79

Powered by PhiloLogic