Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.88 Plin. Nat. 2.89 (English) >>Plin. Nat. 2.90

2.89

nascuntur et alio modo terrae ac repente in aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura quaeque hauserit hiatus alio loco reddente.

-- --

clarae iam pridem insulae delos et rhodos memoriae produntur; et natae postea minores, ultra melon anaphe, inter lemnum et hellespontum neae, inter lebedum et teon halone, inter cycladas thera et therasia, inter easdem olympiadis cxlv anno quarto post annos cxxx hiera eademque automate, et ab ea duobus stadiis post annos ccxlii nostro aevo iunio silano valerio balbo cos. a. d. viii idus iulias thia. ante nos et iuxta italiam inter aeolias insulas, item iuxta cretam emersit mm d passuum una cum calidis fontibus, altera olympiadis clxiii anno tertio in tusco sinu, flagrans haec violento cum flatu, proditurque memoriae, magna circa eam multitudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset. sic et pithecussas in campano sinu ferunt ortas, mox in his montem epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri aequatum planitiei. in eadem et oppidum haustum profundo, alioque motu terrae stagnum emersisse, et alio provolutis montibus insulam extitisse prochytam.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.88 Plin. Nat. 2.89 (English) >>Plin. Nat. 2.90

Powered by PhiloLogic