Cicero, de Lege Agraria (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Agr.].
<<Cic. Agr. 2.101 Cic. Agr. 2.103 (English) >>Cic. Agr. 3.1

2.102ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt. non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam. etenim illis honores, potestates, divitiae ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis.

2.103nam si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si <in> hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi <ne> quid turbulenti me consule conflarent. summum et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis. promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.



Cicero, de Lege Agraria (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Agr.].
<<Cic. Agr. 2.101 Cic. Agr. 2.103 (English) >>Cic. Agr. 3.1

Powered by PhiloLogic