Suetonius, Lives (XML Header) [genre: prose] [word count] [Suet.].
<<Suet. Cl.20 Suet. Cl.21 (English) >>Suet. Cl.22

Click a word to see morphological information.

Cl.21.1

Congiaria populo saepius distribuit. spectacula quoque complura et magnifica edidit, non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi praeterea nemo ante eum. ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.

Cl.21.2 fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. quare uox praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectauerant, et quidam histrionum producti olim tunc quoque producerentur. circenses frequenter etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus uenatione.

Cl.21.3 circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue spectare solitis; ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt.

Cl.21.4

Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniuersarium in castris praetorianis sine uenatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem extraordinarium et breue dierumque paucorum, quodque appellare coepit 'sportulam,' quia primum daturu[m]s edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se populum.

Cl.21.5 nec ullo spectaculi genere communior aut remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset. illud plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio gratiaeque esse.

Cl.21.6 edidit et in Martio campo expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum praeseditque paludatus. quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. sed cum proclamantibus naumachiariis: 'haue imperator, morituri te salutant!' respondisset: 'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit. hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.



Suetonius, Lives (XML Header) [genre: prose] [word count] [Suet.].
<<Suet. Cl.20 Suet. Cl.21 (English) >>Suet. Cl.22

Powered by PhiloLogic