Quintilian, Institutio Oratoria (XML Header) [genre: prose] [word count] [Quint.].
<<Quint. 8.6.64 Quint. 8.6.69 (English) >>Quint. 8.6.74

Click a word to see morphological information.
8.6.67 alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.

hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est haec decens veri [Note] superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis.8.6.68 aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et geminique minantur
| caelum scopuli;

-- --

aut res per similitudinem attollimus, credas innare revulsas Cycladas;
8.6.69aut per comparationem, ut fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam, illa vel intactae segetis per summa volaret
gramina nec teneras cursu laesisset aristas;
vel translatione, ut ipsum illud volaret.
8.6.70 crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id Antonium dicet, quae Charybdis tam vorax? charybdin dico? quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse.8.6.71 exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.



Quintilian, Institutio Oratoria (XML Header) [genre: prose] [word count] [Quint.].
<<Quint. 8.6.64 Quint. 8.6.69 (English) >>Quint. 8.6.74

Powered by PhiloLogic