Aulus Gellius, Attic Nights (XML Header) [genre: prose; poetry] [word count] [Gell.].
<<Gell. 17.16 Gell. 17.17 (English) >>Gell. 17.18

Click a word to see morphological information.
17.17XVII 17.17.17arg

Mitridatem, Ponti regem, quinque [Note] et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

17.17.1QUINTUS ENNIUS tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret. 17.17.2 Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn; Pompeio bello superatus est, quinque [Note] et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.

-- --



Aulus Gellius, Attic Nights (XML Header) [genre: prose; poetry] [word count] [Gell.].
<<Gell. 17.16 Gell. 17.17 (English) >>Gell. 17.18

Powered by PhiloLogic