Cicero, pro Sestio (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Sest.].
<<Cic. Sest. 56 Cic. Sest. 58 (English) >>Cic. Sest. 60

Click a word to see morphological information.
57Rex Ptolomaeus [Note], qui, si nondum erat ipse [Note] a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus [Note], erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno [Note] paterno atque avito regali otio perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur.

ch. 27

58

multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum [Note] Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi [Note] diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se vehemens [Note] fuit et acerrimum [Note] hostem huius imperi Mithridatem [Note] pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a [Note] <L.> [Note] Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus [Note] animo tamen hostili [Note] cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri.



Cicero, pro Sestio (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Sest.].
<<Cic. Sest. 56 Cic. Sest. 58 (English) >>Cic. Sest. 60

Powered by PhiloLogic