Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 7.8 Cic. Att. 7.9 (English) >>Cic. Att. 7.10

Click a word to see morphological information.

Scr. in Formiano v aut iv K. Ian. a. 704 (50). CICERO ATTICO SAL.

7.9.1

cotidiene inquis a te accipiendae litterae sunt? si habebo cui dem, cotidie. at iam ipse ades. tum igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.

7.9.2 videbis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit et simul hoc διευκρινήσεις πρόβλημα sane πολιτικόν. cum sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur <et> tamen quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendusquod horum malorum quorum aliquod certe subeundum est minimum putes. dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat. est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit idque eum, si non obtinet

-- --

ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere miror. nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille consul. at sic malo inquies quam cum exercitu. certe; sed istud ipsum sic, scio, magnum malum putat aliquis neque ei remedium est ullum cedendum est, si id volet. vide consulem illum iterum quem vidisti consulatu priore at tum imbecillus plus inquit valuit quam tota res publica. quid nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest et quod ille si faciat, iam iam <a> bonis omnibus summam ineat gratiam.

7.9.4 tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais, habe meam rationem. habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit invito senatu? depugnes oportet, nisi concedis. cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor.

-- --



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 7.8 Cic. Att. 7.9 (English) >>Cic. Att. 7.10

Powered by PhiloLogic