Hoc quod in illa ridemus, omnibus nobis accidere liqueat tibi; nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine -- -- duce erramus et dicimus: "Non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest vivere. Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae; adulescentia haec facit."
Quid nos decipimus ? Non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.
Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas vires
[Note]
discutiemus ? Nunc vero ne
[Note]
quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium. Sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.