Seneca the Elder, Controversiae (XML Header) [genre: prose] [word count] [Sen. Controv.].
<<Sen. Controv. 10.5.18 Sen. Controv. 10.5.21 () >>Sen. Controv. 10.5.24

Click a word to see morphological information.
10.5.20 *G*L*U*K*W*N dixit: πῦρ καὶ ἄνθρωπος, Προμηθεῦ, τὰ σά σε δῶρα βασανίζει. TRIARIVS hoc ex aliqua parte cum subriperet, inflexit. Hos aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt qui detracto uerbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. TRIARIVS autem sic uertit: corrupisti duo maxima

-- --

Promethei munera, ignem et hominem. sed et Graeci illam subrupuerunt; EVCTEMON qui dixit:10.5.21

-- --

Προμηθεῦ, ἐπὶ σέ τις πῦρ καὶ ἄνθρωπον; sanius quam Glycon; *A*D*A*I*O*S: Προμηθεῦ, σέ τις γράφων ἄνθρωπον ἀφανίζει, DAMAS corruptissime: δικαίως, Προμηθεῦ· διὰ τί γὰρ πῦρ ἔκλεπτες ἀνθρώπῳ; *K*R*A*T*W*N furiosissime qui dixit: Προμηθεῦ, νῦν ἔδει σε πῦρ κλέψαι. hic est CRATON uenustissimus homo et professus Asianus qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum in quo uiginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: πρόσθες, φησὶν, ἄφελε, ἵνα μὴ Ἀττικὸν . hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: μὴ βαύνῳ μοι χρῇ; et cum commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti quare non conplecteretur tanti uiri gratiam: ἡλίου καίοντος λύχνον οὐχ ἅπτω. 10.5.22Saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat: puto quia diu non fuerat. ex captiuo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in intimam amicitiam Caesaris felix, usque eo utramque fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo

-- --

et dicax a quo multa inprobe sed uenuste dicta. ne modum excedam excurrendo ad Parrhasium reuertor.



Seneca the Elder, Controversiae (XML Header) [genre: prose] [word count] [Sen. Controv.].
<<Sen. Controv. 10.5.18 Sen. Controv. 10.5.21 () >>Sen. Controv. 10.5.24

Powered by PhiloLogic