Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.4 Plin. Nat. 5.5 (English) >>Plin. Nat. 5.6

Click a word to see morphological information.
5.5

romana arma primum claudio principe in mauretania bellavere, ptolemaeum regem a gaio caesare interemptum ulciscente liberto aedemone, refugientibusque barbaris ventum constat ad montem atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque romanis, qui ex eo praefuere ibi, atlantem penetrasse in gloria fuit. quinque sunt, ut diximus, romanae coloniae in ea provincia, perviumque famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia dignitates, si indagare vera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima,

-- --

cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scopuli gaetuli muricibus, purpuris. indigenae tamen tradunt in ora ab salat leftbracketclrightbracket flumen asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnem, quem vocant fut, ab eo ad dirim - hoc enim atlanti nomen esse eorum lingua convenit - leftbracketccrightbracket, interveniente flumine, cui nomen est ivor. ibi pauca extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum palmetorumque reliquias. suetonius paulinus, quem consulem vidimus, primus romanorum ducum transgressus quoque atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici. verticem altis etiam aestate operiri nivibus. decumis se eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui ger vocatur,

-- --

per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto. qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, canarios appellari, quippe victum eius animalis promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera. iunctam aethiopum gentem, quos perorsos vocant, satis constat. iuba ptolemaei pater, qui primus utrique mauretaniae imperitavit, studiorum claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de atlante, praeterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appellatam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim dicato volumine. et satis superque de atlante.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.4 Plin. Nat. 5.5 (English) >>Plin. Nat. 5.6

Powered by PhiloLogic