Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.4.1 Columella 9.5.2 () >>Columella 9.9.1

Click a word to see morphological information.

9.5.1Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique 9.5.2 et a balinei libera est odoribus. Verum [Note]

9.6.1Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

ligno cavae [Note]

9.7.1Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus 9.7.2 praebeatur. Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo [Note]

9.8.1Atque haec de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus: quibus provisis, sequitur ut examina desideremus. Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt. Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.4.1 Columella 9.5.2 () >>Columella 9.9.1

Powered by PhiloLogic