Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.pr.1 Columella 9.5.1 () >>Columella 9.8.1

Click a word to see morphological information.
9.4.1Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. 9.4.2 Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam [Note]

9.5.1Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique 9.5.2 et a balinei libera est odoribus. Verum [Note]

9.6.1Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

ligno cavae [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.pr.1 Columella 9.5.1 () >>Columella 9.8.1

Powered by PhiloLogic