Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.pr.1 Columella 9.4.1 () >>Columella 9.7.1

Click a word to see morphological information.
9.2.1Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita [Note]

9.3.1Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias [Note]

9.4.1Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. 9.4.2 Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam [Note]

9.5.1Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.pr.1 Columella 9.4.1 () >>Columella 9.7.1

Powered by PhiloLogic