Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.3 Columella 9.4 () >>Columella 9.5

Click a word to see morphological information.

9.4.1Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. 9.4.2 Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.3 Columella 9.4 () >>Columella 9.5

Powered by PhiloLogic