Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.13.2 Columella 9.15.3 () >>Columella 9.16.3

Click a word to see morphological information.
9.15.1Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria 9.15.2 favis assidens. Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur. 9.15.3 Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant. 9.15.4 Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies, [Note]

9.16.1Cerae fructus quamvis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur: adiecta 5 deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur: eamque concrctam facile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.13.2 Columella 9.15.3 () >>Columella 9.16.3

Powered by PhiloLogic