Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.11.2 Columella 9.14.2 () >>Columella 9.16.1

Click a word to see morphological information.
9.13.2 Maximus autem annuus [Note]

9.14.1Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam 9.14.2 cognatione generis maxime est apibus aptus. Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

enecandi sunt: quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis [Note]

9.15.1Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria 9.15.2 favis assidens. Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur. 9.15.3 Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.11.2 Columella 9.14.2 () >>Columella 9.16.1

Powered by PhiloLogic