Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.8.2 Columella 9.11.1 () >>Columella 9.13.1

Click a word to see morphological information.
9.10.2 Nam duo sunt regum facies, ita corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens insignis et ore Et rutilis clarus squamis. [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Atque hic maxime probatur, qui est melior: nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est, quam pulvere ab alto Cum venit et sicco terram spuit ore viator. Et, ut idem ait, Desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris Dede neci, melior vacua sine regnet in aula. 9.10.3 Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.

9.11.1Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis 9.11.2 triduo fere clausas habere. Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.8.2 Columella 9.11.1 () >>Columella 9.13.1

Powered by PhiloLogic