Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.10 Columella 9.11 () >>Columella 9.12

Click a word to see morphological information.

9.11.1Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis 9.11.2 triduo fere clausas habere. Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter 9.11.3 spernendo [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.10 Columella 9.11 () >>Columella 9.12

Powered by PhiloLogic