Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.7.1 Columella 9.10.2 () >>Columella 9.11.1

Click a word to see morphological information.
9.9.1Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis [Note] [Note] [Note]

-- --

imperia: quippe cum rationabili generi [Note]

9.10.1Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium. 9.10.2 Nam duo sunt regum facies, ita corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens insignis et ore Et rutilis clarus squamis. [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Atque hic maxime probatur, qui est melior: nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est, quam pulvere ab alto Cum venit et sicco terram spuit ore viator. Et, ut idem ait, Desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris Dede neci, melior vacua sine regnet in aula. 9.10.3 Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 9.7.1 Columella 9.10.2 () >>Columella 9.11.1

Powered by PhiloLogic