Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.16.2 Columella 9.1.1 () >>Columella 9.5.1

Click a word to see morphological information.
9

9.pr.1 Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium et [Note]

9.1.1Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva- [Note] [Note] [Note]

-- --

rium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus 9.1.2 destinant. [Note]

9.2.1Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita [Note]

9.3.1Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias [Note]

9.4.1Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.16.2 Columella 9.1.1 () >>Columella 9.5.1

Powered by PhiloLogic