Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8 Columella 9 () >>Columella 9

Click a word to see morphological information.
9

9.pr.1 Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium et [Note]

9.1.1Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva- [Note] [Note] [Note]

-- --

rium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus 9.1.2 destinant. [Note]

9.2.1Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita [Note]

9.3.1Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias [Note]

9.4.1Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. 9.4.2 Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam [Note]

9.5.1Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique 9.5.2 et a balinei libera est odoribus. Verum [Note]

9.6.1Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

ligno cavae [Note]

9.7.1Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus 9.7.2 praebeatur. Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo [Note]

9.8.1Atque haec de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus: quibus provisis, sequitur ut examina desideremus. Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt. Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam 9.8.2 mercemur, apertis alvearibus consideremus: vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet, notabimus: [Note]

9.9.1Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis [Note] [Note] [Note]

-- --

imperia: quippe cum rationabili generi [Note]

9.10.1Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium. 9.10.2 Nam duo sunt regum facies, ita corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens insignis et ore Et rutilis clarus squamis. [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Atque hic maxime probatur, qui est melior: nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est, quam pulvere ab alto Cum venit et sicco terram spuit ore viator. Et, ut idem ait, Desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris Dede neci, melior vacua sine regnet in aula. 9.10.3 Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.

9.11.1Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis 9.11.2 triduo fere clausas habere. Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter 9.11.3 spernendo [Note]

9.12.1Est et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione 1 patriam 2 fasti-diens3 sedem longiorem fugam denuntiavit. Id autem significat, eum sic apis evadit vestibulum, ut nulla intra revolet, sed se confestim levet sublimius. 9.12.2 Crepitaculis aeris [Note]

9.13.1Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae. 9.13.2 Maximus autem annuus [Note]

9.14.1Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam 9.14.2 cognatione generis maxime est apibus aptus. Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

enecandi sunt: quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis [Note]

9.15.1Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria 9.15.2 favis assidens. Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur. 9.15.3 Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant. 9.15.4 Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies, [Note]

9.16.1Cerae fructus quamvis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur: adiecta 5 deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur: eamque concrctam facile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere. 9.16.2 Sed iam consummata disputatione de villatici pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars subest, de cultu hortorum, Publi Silvine, deinceps ita, ut et tibi et Gallioni nostro complacuerat, in carmen conferemus. [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8 Columella 9 () >>Columella 9

Powered by PhiloLogic