Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6.2 Columella 8.9.1 () >>Columella 8.11.1

Click a word to see morphological information.
8.8.2 evolitant. Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido: sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat 8.8.3 hibernum meridiem. Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta, [Note]

8.9.1Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturae destinatur: eoque leviore cura, quam ceterae aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur. 8.9.2 Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat; [Note]

8.10.1Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6.2 Columella 8.9.1 () >>Columella 8.11.1

Powered by PhiloLogic