Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6.2 Columella 8.8.3 () >>Columella 8.10.1

Click a word to see morphological information.
8.8.1Hae eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit: neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus, quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur: quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos 8.8.2 evolitant. Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido: sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat 8.8.3 hibernum meridiem. Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta, [Note]

8.9.1Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturae destinatur: eoque leviore cura, quam ceterae aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur. 8.9.2 Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat; [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6.2 Columella 8.8.3 () >>Columella 8.10.1

Powered by PhiloLogic