Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6.1 Columella 8.8.1 () >>Columella 8.9.2

Click a word to see morphological information.
8.7.2 possint. Verum habeant ex utraque parte foramina: unum, quo caput exseratur; alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur. Substernatur [Note]

-- --

autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus de-tergetur: illic, ne pediculum creet; hic, ne stercore loca naturalia exulceret. 8.7.3 Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est [Note]

8.8.1Hae eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit: neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus, quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur: quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos 8.8.2 evolitant. Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido: sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat 8.8.3 hibernum meridiem. Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6.1 Columella 8.8.1 () >>Columella 8.9.2

Powered by PhiloLogic