Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6 Columella 8.7 () >>Columella 8.8

Click a word to see morphological information.

8.7.1Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hane rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari 8.7.2 possint. Verum habeant ex utraque parte foramina: unum, quo caput exseratur; alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur. Substernatur [Note]

-- --

autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus de-tergetur: illic, ne pediculum creet; hic, ne stercore loca naturalia exulceret. 8.7.3 Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.6 Columella 8.7 () >>Columella 8.8

Powered by PhiloLogic