Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.3.1 Columella 8.4.2 () >>Columella 8.7.2

Click a word to see morphological information.
8.4.1Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum: sed haec ubi vilitas annonae permittit. Ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti: qui si nihil habent farris, non sunt idonei, 8.4.2 nec tantum appetuntur iciunis. Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit [Note]

8.5.1Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense 8.5.2 post idus. Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum: nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is [Note]

8.6.1Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta 8.6.2 durant. Sed omnis sal, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.3.1 Columella 8.4.2 () >>Columella 8.7.2

Powered by PhiloLogic