Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.1 Columella 8.2 () >>Columella 8.3

Click a word to see morphological information.

8.2.1Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda: gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est. Earum genera sunt vel cohortalium,3 vel rusticarum 8.2.2 vel Africanarum. Cohortalis est avis, quae vulgo per omnes fere villas conspicitur: rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt: Africana est, quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.1 Columella 8.2 () >>Columella 8.3

Powered by PhiloLogic