Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.14.2 Columella 8.17.1 () >>Columella 9.pr.1

Click a word to see morphological information.
8.16.2 Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici. Quamobrem [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

non solum piscinas, quas ipsi construxerant, frequentabant: sed etiam quos rerum natura lacus fecerat, convectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis, et Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia. 8.16.3 Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut [Note]

8.17.1Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in [Note] [Note]

-- --

partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.14.2 Columella 8.17.1 () >>Columella 9.pr.1

Powered by PhiloLogic