Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.13.1 Columella 8.15.2 () >>Columella 8.17.1

Click a word to see morphological information.
8.14.2 Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt. [Note]

8.15.1Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, 8.15.2 ne feles, aut viverra perrepat. Media [Note]

8.16.1Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem (quid enim tam contrarium est, quam terrenum fluido?), tamen non omittam: nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur. 8.16.2 Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici. Quamobrem [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

non solum piscinas, quas ipsi construxerant, frequentabant: sed etiam quos rerum natura lacus fecerat, convectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis, et Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.13.1 Columella 8.15.2 () >>Columella 8.17.1

Powered by PhiloLogic