Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.13.1 Columella 8.15.1 () >>Columella 8.17.1

Click a word to see morphological information.
8.14.1Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent. 8.14.2 Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt. [Note]

8.15.1Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, 8.15.2 ne feles, aut viverra perrepat. Media [Note]

8.16.1Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem (quid enim tam contrarium est, quam terrenum fluido?), tamen non omittam: nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.13.1 Columella 8.15.1 () >>Columella 8.17.1

Powered by PhiloLogic