Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.14 Columella 8.15 () >>Columella 8.16

Click a word to see morphological information.

8.15.1Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, 8.15.2 ne feles, aut viverra perrepat. Media [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.14 Columella 8.15 () >>Columella 8.16

Powered by PhiloLogic