Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.13 Columella 8.14 () >>Columella 8.15

Click a word to see morphological information.

8.14.1Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent. 8.14.2 Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.13 Columella 8.14 () >>Columella 8.15

Powered by PhiloLogic