Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.10.1 Columella 8.13.1 () >>Columella 8.15.2

Click a word to see morphological information.
8.11.2 sibi acquirit. Feminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt: nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur. [Note] [Note] [Note]

-- --

8.11.3 Sed huius possessionis rara conditio est. Quare mediterraneis locis [Note]

8.12.1Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant: et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores. [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

8.13.1Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίους, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet. 8.13.2 Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitolii, cum adventum [Note]

8.14.1Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.10.1 Columella 8.13.1 () >>Columella 8.15.2

Powered by PhiloLogic