Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.10.1 Columella 8.11.3 () >>Columella 8.14.2

Click a word to see morphological information.
8.11.1Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem 8.11.2 sibi acquirit. Feminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt: nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur. [Note] [Note] [Note]

-- --

8.11.3 Sed huius possessionis rara conditio est. Quare mediterraneis locis [Note]

8.12.1Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant: et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores. [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

8.13.1Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίους, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.10.1 Columella 8.11.3 () >>Columella 8.14.2

Powered by PhiloLogic