Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.8.2 Columella 8.10.1 () >>Columella 8.13.1

Click a word to see morphological information.
8.9.1Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturae destinatur: eoque leviore cura, quam ceterae aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur. 8.9.2 Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat; [Note]

8.10.1Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si 8.10.2 mansuetos id facere viderint. Locum aeque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi-

-- --

escere volunt. Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante 8.10.3 contingi possint. Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se [Note]

8.11.1Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 8.8.2 Columella 8.10.1 () >>Columella 8.13.1

Powered by PhiloLogic