Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.11.2 Columella 8.1.1 () >>Columella 8.4.1

Click a word to see morphological information.

8.1.1Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen 8.1.2 agrestibus magis, quam urbanis prosint. Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum [Note]

8.2.1Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda: gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est. Earum genera sunt vel cohortalium,3 vel rusticarum 8.2.2 vel Africanarum. Cohortalis est avis, quae vulgo per omnes fere villas conspicitur: rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt: Africana est, quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite [Note]

8.3.1Gallinaria constitui debent parte villae, quae hibernum spectat orientem: iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.11.2 Columella 8.1.1 () >>Columella 8.4.1

Powered by PhiloLogic