Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.13 Columella 8.1 () >>Columella 8.2

Click a word to see morphological information.

8.1.1Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen 8.1.2 agrestibus magis, quam urbanis prosint. Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.13 Columella 8.1 () >>Columella 8.2

Powered by PhiloLogic