Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.8 Columella 7.9 () >>Columella 7.10

Click a word to see morphological information.

7.9.1In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam 7.9.2 salacissimos esse ineuntes. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.8 Columella 7.9 () >>Columella 7.10

Powered by PhiloLogic